previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



In caput alta suum labentur ab aequore retro
flumina, conversis Solque recurret equis:
terra feret stellas, caelum findetur aratro,
unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
5omnia naturae praepostera legibus ibunt,
parsque suum mundi nulla tenebit iter,
omnia iam fient, fieri quae posse negabam, 1
et nihil est, de quo non sit habenda fides.
haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
10laturum misero quem mihi rebar opem.
tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
afflictumque fuit tantus adire timor,
ut neque respiceres nec solarere iacentem,
dure, nec exequias prosequerere meas?
15illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
visere et adloquiis 2 parte levare tuis,
inque meos si non lacrimam demittere casus,
20pauca tamen ficto verba dolore pati,3
idque, quod ignoti faciunt, vel dicere 4 saltem,
et vocem populi publicaque ora sequi,—
denique lugubres vultus numquamque videndos
cernere supremo dum licuitque die, [p. 42]
25dicendumque semel toto non amplius aevo
accipere, et parili reddere vocevale’ ?
at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
et lacrimas animi signa dedere sui.
quid, nisi convictu causisque valentibus essem
30temporis et longi iunctus amore tibi?
quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
tot nossem lusus seriaque ipse tua?
quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
ascitus totiens in genus omne loci?
35cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
non ego te genitum placida reor
urbe Quirini, urbe meo quae iam non adeunda pede est, 5 haec habet ora sinistri,
sed scopulis, Ponti quos haec habet
40inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
et tua sunt silicis circum praecordia venae,
et rigidum ferri semina pectus habet,
quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
45aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
duritiaeque mihi non agerere reus.
sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
ut careant numeris tempora prima suis,
effice, peccati ne sim memor huius, et illo
50officium laudem, quo queror, ore tuum.

1 negabat (negabant ς ) vel negabit

2 alloquii ... sui (tui) corr. Ehwald

3 loqui

4 vale dicere corr. Merkel

5 pede est mihi

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: