Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas,
quae placeant, positis omnibus ipse leges.
facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur
nullaque mortali numina visa putent.
5 est deus in nobis; agitante calescimus illo:
impetus hic sacrae semina mentis habet,
fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
est nemus arboribus densum, secretus ab omni
10 voce locus, si non obstreperetur aquis,
hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
esset, et in cura nominis huius eram.
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
viderat, Ascraeas cum sequeretur oves,
15 nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae
contulit: ex illis sed tamen una fuit.
ex illis fuit una, sui germana mariti;
haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis,
horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
20 tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus,
namque ait ‘o vates, Romani conditor anni, [p. 320]
ause per exiguos magna referre modos,
ius tibi fecisti numen caeleste videndi,
cum placuit numeris condere festa tuis.
25 ne tamen ignores volgique errore traharis,
Iunius a nostro nomine nomen habet,
est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:
fratre magis, dubito, glorier, anne viro.
si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
30 feci, Saturni sors ego prima fui.
a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
haec illi a caelo proxima terra fuit.
si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
35 an potuit Maio paelex dare nomina mensi,
hic honor in nobis invidiosus erit?
cur igitur regina vocor princepsque dearum?
aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
an facient mensem luces, Lucinaque ab illis
40 dicar et a nullo nomina mense traham?
tum me paeniteat posuisse fideliter iras
in genus Electrae Dardaniamque domum,
causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,
forma quoque Idaeo iudice victa mea est.
45 paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces,
cum mea sint illo currus et arma loco:
paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
et veterem Latio supposuisse Samon:
adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
50 quos ego Romanis succubuisse tuli. [p. 322]
sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:
hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.
ipse mihi Mavors ‘commendo moenia’ dixit
‘haec tibi. tu pollens urbe nepotis eris,’
55 dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,
nec levior quovis est mihi mensis honor.
nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma: suburbani dant mihi munus idem.
inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos
60 et populus Laurens Lanuviumque meum;
est illic mensis Iunonius, inspice Tibur
et Praenestinae moenia sacra deae;
Iunonale leges tempus, nec Romulus illas
condidit: at nostri Roma nepotis erat.’
65 finierat Iuno. respeximus: Herculis uxor
stabat, et in voltu signa vigoris erant.
‘non ego, si toto mater me cedere caelo
iusserit, invita matre morabor’ ait.
‘nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:
70 blandior et partes paene rogantis ago
remque mei iuris malim tenuisse precando,
et faveas causae forsitan ipse meae.
aurea possedit socio Capitolia templo
mater et, ut debet, cum Iove summa tenet.
75 at decus omne mihi contingit origine mensis:
unicus est, de quo sollicitamur, honor,
quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti
Herculis uxori, posteritasque memor? [p. 324]
haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
80 coniugis; huc captas appulit ille boves,
hic male defensus flammis et dote paterna
Cacus Aventinam sanguine tinxit humum,
ad propiora vocor. populum digessit ab annis
Romulus, in partes distribuitque duas:
85 haec dare consilium, pugnare paratior illa est;
haec aetas bellum suadet, at illa gerit,
sic statuit mensesque nota secrevit eadem:
Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.’
dixit, et in litem studio certaminis issent,
90 atque ira pietas dissimulata foret:
venit Apollinea longas Concordia lauro
nexa comas, placidi numen opusque ducis,
haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum
binaque cum populis regna coisse suis
95 et lare communi soceros generosque receptos,
‘his nomen iunctis Iunius’ inquit ‘habet.’
dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:
res est arbitrio non dirimenda meo.
ite pares a me. perierunt iudice formae
100 Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. 1
Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis haec est:
numine clausa aperit, claudit aperta suo. [p. 326]
unde datas habeat vires, obscurior aevo
fama, sed e nostro carmine certus eris.
105 adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:
pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)
nequiquam multis saepe petita procis.
rura sequi iaculisque feras agitare solebat
110 nodosasque cava tendere valle plagas.
non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
reddebat tales protinus illa sonos:
115 ‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris:
si secreta magis ducis in antra, sequor.’
credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit
et latet et nullo est invenienda modo.
viderat hanc Ianus visaeque cupidine captus
120 ad duram verbis mollibus usus erat.
nympha iubet quaeri de more remotius antrum
utque comes sequitur destituitque ducem,
stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
125 nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem
occupat amplexu speque potitus ait:
‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
hoc pretium positae virginitatis habe.’
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
130 a foribus noxas (haec erat alba), dedit.
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis [p. 328]
guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,
canities pinnis, unguibus hamus inest.
135 nocte volant puerosque petunt nutricis egentes
et vitiant cunis corpora rapta suis.
carpere dicuntur lactentia viscera rostris
et plenum poto sanguine guttur habent,
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
140 causa, quod horrendum stridere nocte solent,
sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
naeniaque in volucres Marsa figurat anus,
in thalamos venere Procae. Proca natus in illis
praeda recens avium quinque diebus erat,
145 pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
at puer infelix vagit opemque petit.
territa voce sui nutrix accurrit alumni
et rigido sectas invenit ungue genas,
quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim
150 esse solet seris, quas nova laesit hiems.
pervenit ad Cranen et rem docet, illa ‘timorem
pone: tuus sospes’ dixit ‘alumnus erit.’
venerat ad cunas: flebant materque paterque:
‘sistite vos lacrimas, ipsa medebor’ ait.
155 protinus arbutea postes ter in ordine tangit
fronde, ter arbutea limina fronde notat;
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
extaque de porca cruda bimenstre tenet;
atque ita ‘noctis aves, extis puerilibus’ inquit
160 ‘parcite: pro parvo victima parva cadit. [p. 330]
cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.
hanc animam vobis pro meliore damus.’
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,
quique adsint sacris, respicere illa vetat;
165 virgaque Ianalis de spina ponitur alba,
qua lumen thalamis parva fenestra dabat,
post illud nec aves cunas violasse feruntur,
et rediit puero, qui fuit ante, color,
pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,
170 mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat,
nec petit ascitas luxuriosa dapes,
piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
ostreaque in conchis tuta fuere suis.
175 nec Latium norat, quam praebet Ionia dives,
nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
et praeter pennas nihil in pavone placebat,
nec tellus captas miserat ante feras,
sus erat in pretio, caesa sue festa colebant:
180 terra fabas tantum duraque farra dabat.
quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis
ederit, huic laedi viscera posse negant.
arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
ex voto memorant facta, Camille, tuo:
185 ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam
a Capitolino reppulit arma Iove.
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa,
defensor solii, Iuppiter alte, tui!
vixit, ut occideret damnatus crimine regni: [p. 332]
190 hunc illi titulum longa senecta dabat.
lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra
appositum Tectae porta Capena viae.
te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,
cum paene est Corsis obruta classis aquis.
195 haec hominum monumenta patent, si quaeritis astra
tunc oritur magni praepes adunca Iovis. 2
Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,
evocat, et multa terra madescit aqua. 3
Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus
200 factaque erit posito rore bis uda seges,
hac sacrata die Tusco Bellona duello
dicitur et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata
multum animo vidit, lumine captus erat.
205 prospicit a templo summum brevis area Circum,
est ibi non parvae parva columna notae: [p. 334]
hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti,
in regem et gentes cum placet arma capi. 4
Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est:
210 quod deus Euboico carmine munus habet.
muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est:
si titulum quaeris, Sulla probavit opus. 5
Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,
an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:
215 ‘cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:
nomina terna fero: sic voluere Cures.’
hunc igitur veteres donarunt aede Sabini
inque Quirinali constituere iugo. 6
Est mihi (sitque, precor, nostris diuturnior annis)
220 filia, qua felix sospite semper ero.
hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis
apta requirebam, quaeque cavenda forent:
tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus
utilis et nuptis, utilis esse viris, [p. 336]
225 primaque pars huius thalamis aliena reperta est;
nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
‘donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta
detulerit flavis in mare Thybris aquis,
non mihi dentosa crinem depectere buxo,
230 non ungues ferro subsecuisse licet,
non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,
quamvis perpetua sit mihi lege datus.
tu quoque ne propera, melius tua filia nubet,
ignea cum pura Vesta nitebit humo.’ 7
235 Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe
fertur, et a tergo non habet Ursa metum,
tunc ego me memini ludos in gramine Campi
aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
festa dies illis, qui lina madentia ducunt,
240 quique tegunt parvis aera recurva cibis, 8
Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus
vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene rebellaras, et leto consulis omnes
attoniti Mauras pertimuere manus.
245 spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
suscipit, et melior protinus illa venit. [p. 338]
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
illa dies, qua sunt vota soluta deae. 9
Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
250 ad tua si nobis sacra venire licet.
in prece totus eram: caelestia numina sensi,
laetaque purpurea luce refulsit humus,
non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
te, dea, nec fueras aspicienda viro;
255 sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
cognita sunt nullo praecipiente mihi.
dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
cum flammae custos aede recepta dea est,
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
260 numinis ingenium terra Sabina tulit.
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
et paries lento vimine textus erat.
hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
tunc erat intonsi regia magna Numae.
265 forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
dicitur, et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
significant sedem terra focusque suam.
terra pilae similis nullo fulcimine nixa,
270 aere subiecto tam grave pendet onus.
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,
quique premat partes, angulus omnis abest,
cumque sit in media rerum regione locata
et tangat nullum plusve minusve latus,
275 ni convexa foret, parti vicinior esset, [p. 340]
nee medium terram mundus haberet onus.
arte Syracosia suspensus in aere clauso
stat globus, immensi parva figura poli,
et quantum a summis, tantum secessit ab imis
280 terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,
par facies templi: nullus procurrit in illo
angulus; a pluvio vindicat imbre tholus.
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
inveniam causas hac quoque parte suas.
285 ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
semine Saturni, tertia Vesta fuit;
utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,
de tribus impatiens restitit una viri.
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
290 admittit castas ad sua sacra manus?
nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,
nataque de flamma corpora nulla vides.
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit
nec capit et comites virginitatis amat.
295 esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
mox didici curvo nulla subesse tholo:
ignis inextinctus templo celatur in illo,
effigiem nullam Vesta nec ignis habet,
stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,
300 causaque par Grai nominis esse potest.
at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;
qui tamen in primis aedibus ante fuit.
hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando [p. 342]
praefamur Vestam, quae loca prima tenet.
305 ante focos olim scamnis considere longis
mos erat et mensae credere adesse deos;
nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
ante Vacunales stantque sedentque focos,
venit in hos annos aliquid de more vetusto:
310 fert missos Vestae pura patella cibos,
ecce coronatis panis dependet asellis,
et velant scabras florida serta molas,
sola prius furnis torrebant farra coloni (
et Fornacali sunt sua sacra deae):
315 suppositum cineri panem focus ipse parabat,
strataque erat tepido tegula quassa solo.
inde focum observat pistor dominamque focorum,
et quae pumiceas versat asella molas,
praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,
320 dedecus? est multi fabula parva loci.
turrigera frontem Cybele redimita corona
convocat aeternos ad sua festa deos.
convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.
325 nec licet et longum est epulas narrare deorum:
in multo nox est pervigilata mero.
hi temere errabant in opacae vallibus Idae,
pars iacet et molli gramine membra levat,
hi ludunt, hos somnus habet, pars brachia nectit
330 et viridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta iacet placidamque capit secura quietem,
sicut erat, positum caespite fulta caput,
at ruber hortorum custos nymphasque deasque
captat et errantes fertque refertque pedes. [p. 344]
335 aspicit et Vestam: dubium, nymphamne putant
an scient Vestam, scisse sed ipse negat.
spem capit obscenam furtimque accedere temptat
et fert suspensos corde micante gradus.
forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum
340 liquerat ad ripas lene sonantis aquae.
ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti,
intempestivo cum rudit ille sono.
territa voce gravi surgit dea; convolat omnis
turba, per infestas effugit ille manus.
345 Lampsacus hoc animal solita est mactare Priapo fata:
‘asini flammis indicis exta damus.’
quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;
cessat opus, vacuae conticuere molae.
Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis,
350 dicam, Pistoris quid velit ara Iovis.
cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
fecerat obsidio iam diuturna famem.
Iuppiter ad solium superis regale vocatis
‘incipe!’ ait Marti, protinus ille refert:
355 ‘scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum,
et dolor hic animi voce querentis eget.
si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori,
exigis: Alpino Roma sub hoste iacet.
haec est, cui fuerat promissa potentia rerum.
360 Iuppiter? hanc terris impositurus eras? [p. 346]
iamque suburbanos Etruscaque contudit arma,
spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.
vidimus ornatos aerata per atria picta
veste triumphales occubuisse senes:
365 vidimus Iliacae transferri pignora Vestae
sede: putant aliquos scilicet esse deos.
at si respicerent, qua vos habitatis in arce,
totque domos vestras obsidione premi,
nil opis in cura scirent superesse deorum
370 et data sollicita tura perire manu.
atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant
et, si non poterunt exsuperare, cadant,
nunc inopes victus ignavaque fata timentes
monte suo clausos barbara turba premit.’
375 tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus
Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
‘publica’ respondit ‘cura est pro moenibus istis,’
Iuppiter ‘et poenas Gallia victa dabit,
tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur
380 effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.
quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,
mollitamque manu duret in igne focus.’
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis
annuit, et mediae tempora noctis erant,
385 iam ducibus somnum dederat labor: increpat illos
Iuppiter et sacro, quid velit, ore docet:
‘surgite et in medios de summis arcibus hostes [p. 348]
mittite, quam minime tradere voltis, opem!’
somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,
390 tradere quam nolint et iubeantur opem.
esse Ceres visa est; iaciunt Cerealia dona,
iacta super galeas scutaque longa sonant,
posse fame vinci spes excidit, hoste repulso
candida Pistori ponitur ara Iovi.
395 Forte revertebar festis Vestalibus illa,
qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.
huc pede matronam vidi descendere nudo:
obstipui tacitus sustinuique gradum,
sensit anus vicina loci iussumque sedere
400 alloquitur quatiens voce tremente caput:
‘hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;
amne redundatis fossa madebat aquis.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.
405 qua Velabra solent in Circum ducere pompas,
nil praeter salices cassaque canna fuit;
saepe suburbanas rediens conviva per undas
cantat et ad nautas ebria verba iacit,
nondum conveniens diversis iste figuris
410 nomen ab averso ceperat amne deus. [p. 350]
hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus
et pede velato non adeunda palus,
stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,
siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.’
415 reddiderat causam. ‘valeas, anus optima!’ dixi
‘quod superest aevi, molle sit omne, tui.’
Cetera iam pridem didici puerilibus annis,
non tamen idcirco praetereunda mihi.
moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus
420 (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes):
creditur armiferae signum caeleste Minervae
urbis in Iliacae desiluisse iuga.
cura videre fuit, vidi templumque locumque:
hoc superest illic, Pallada Roma tenet.
425 consulitur Smintheus lucoque obscurus opaco
hos non mentito reddidit ore sonos:
‘aetheriam servate deam, servabitis urbem:
imperium secum transferet illa loci.’
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,
430 curaque ad heredem Laomedonta redit,
sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,
ex quo iudicio forma revicta sua est.
seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
seu pius Aeneas eripuisset eam,
435 auctor in incerto, res est Romana: tuetur [p. 352]
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt,
heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
arsit et est tectis obruta paene suis!
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
440 mixtaque erat flammae flamma profana piae.
attonitae flebant demisso crine ministrae:
abstulerat vires corporis ipse timor,
provolat in medium, et magna ‘succurrite!’ voce
‘non est auxilium flere’ Metellus ait.
445 ‘pignora virgineis fatalia tollite palmis:
non ea sunt voto, sed rapienda manu.
me miserum! dubitatis?’ ait. dubitare videbat
et pavidas posito procubuisse genu.
haurit aquas tollensque manus, ‘ignoscite,’ dixit
450 ‘sacra! vir intrabo non adeunda viro.
si scelus est, in me commissi poena redundet:
sit capitis damno Roma soluta mei.’
dixit et inrupit, factum dea rapta probavit
pontificisque sui munere tuta fuit.
455 nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:
ignis in Iliacis nunc erit usque focis,
nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
hoc duce nec viva defodietur humo.
sic incesta perit, quia quam violavit, in illam
460 conditur, et Tellus Vestaque numen idem. [p. 354]
Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste
fecit et Hispanam sanguine tinxit humum,
scilicet interdum miscentur tristia laetis,
nec populum toto pectore festa iuvant:
465 Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque
perdidit et leto est ultimus ipse datus.
‘Parthe, quid exultas?’ dixit dea ‘signa remittes,
quique necem Crassi vindicet, ultor erit.’ 10
At simul auritis violae demuntur asellis,
470 et Cereris fruges aspera saxa terunt,
navita puppe sedens ‘Delphina videbimus,’ inquit ‘h
umida cum pulso nox erit orta die.’ 11
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,
et vigil Eois Lucifer exit aquis:
475 ite, bonae matres (vestrum Matralia festum)
flavaque Thebanae reddite liba deae.
pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo
area, quae posito de bove nomen habet:
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
480 sceptriferas Servi templa dedisse manus,
quae dea sit, quare famulas a limine templi
arceat (arcet enim) libaque tosta petat, [p. 356]
Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,
si domus illa tua est, dirige vatis opus.
485 arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino
te, puer, et summa sedula nutrit ope.
intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
educet: at sanguis ille sororis erat.
hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
490 tuque cadis patria, parve Learche, manu.
maesta Learcheas mater tumulaverat umbras
et dederat miseris omnia iusta rogis.
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
495 est spatio contracta brevi, freta bina repellit
unaque pulsatur terra duabus aquis:
huc venit insanis natum complexa lacertis
et secum e celso mittit in alta iugo.
excipit illaesos Panope centumque sorores,
500 et placido lapsu per sua regna ferunt.
nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon
verticibus densi Thybridis ora tenent,
lucus erat; dubium Semelae Stimulaene vocetur:
Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.
505 quaerit ab his Ino, quae gens foret: Arcadas esse
audit et Evandrum sceptra tenere loci.
dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
instimulat fictis insidiosa sonis: [p. 358]
‘o nimium faciles, o toto pectore captae!
510 non venit haec nostris hospes amica choris,
fraude petit sacrique parat cognoscere ritum;
quo possit poenas pendere, pignus habet.’
vix bene desierat, complent ululatibus auras
Thyades effusis per sua colla comis,
515 iniciuntque manus puerumque revellere pugnant,
quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
‘dique virique loci, miserae succurrite matri!’
clamor Aventini saxa propinqua ferit,
appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas:
520 audit et ad vocem concitus urget iter.
Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,
turpia femineae terga dedere fugae.
‘quid petis hinc’ (cognorat enim) ‘matertera Bacchi?
an numen, quod me, te quoque vexat?’ ait.
525 illa docet partim, partim praesentia nati
continet, et furiis in scelus isse pudet,
rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
hospita Carmentis fidos intrasse penates
530 diceris et longam deposuisse famem;
liba sua properata manu Tegeaca sacerdos
traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:
rustica sedulitas gratior arte fuit.
535 ‘nunc,’ ait ‘o vates, venientia fata resigna, [p. 360]
qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis.’
parva mora est, caelum vates ac numina sumit
fitque sui toto pectore plena dei;
vix illam subito posses cognoscere, tanto
540 sanctior et tanto, quam modo, maior erat.
‘laeta canam, gaude, defuncta laboribus Ino,’
dixit ‘et huic populo prospera semper ades.
numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit.
in vestris aliud sumite nomen aquis:
545 Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;
in portus nato ius erit omne tuo,
quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
ite, precor, nostris aequus uterque locis!’
annuerat, promissa fides, posuere labores,
550 nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.
cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit,
principiumque odii, si sinat illa, canam,
una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
saepe sub amplexus coniugis ire tui.
555 improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa
comperit agricolis semina tosta dari.
ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.
hoc est, cur odio sit sibi serva manus,
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
560 ipsa parum felix visa fuisse parens,
alterius prolem melius mandabitis illi:
utilior Baccho quam fuit ipsa suis. [p. 362]
hanc tibi, ‘quo properas?’ memorant dixisse, Rutili,
‘luce mea Marso consul ab hoste cades.’
565 exitus accessit verbis, numenque Toleni
purpureum mixtis sanguine fluxit aquis,
proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
Didius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque;
570 sed superiniectis quis latet iste togis?
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi
discrepat et dubium me quoque mentis habet,
dum dea furtivos timide profitetur amores,
caelestemque homini concubuisse pudet
575 (arsit enim magno correpta cupidine regis
caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra;
unde Fenestellae nomina porta tenet,
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
580 oraque sunt multa regia tecta toga.
an magis est verum post Tulli funera plebem
confusam placidi morte fuisse ducis,
nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
donec eum positis occuluere togis?
585 tertia causa mihi spatio maiore canenda est,
nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio sceleris mercede parato
his solita est dictis extimulare virum: [p. 364]
‘quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
590 meque tui fratris, si pia vita placet?
vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
si nullum ausuri maius eramus opus.
et caput et regnum facio dictale parentis:
si vir es, i, dictas exige dotis opes.
595 regia res scelus est. socero cape regna necato,
et nostras patrio sanguine tingue manus.’
talibus instinctus solio privatus in alto
sederat: attonitum volgus ad arma ruit.
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
600 sceptra gener socero rapta Superbus habet.
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
concidit in dura sanguinulentus humo,
filia carpento patrios initura penates
ibat per medias alta feroxque vias.
605 corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis
restitit, hunc tali corripit illa sono:
‘vadis, an expectas pretium pietatis amarum?
duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.’
certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
610 vicus, et aeterna res ea pressa nota.
post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis,
tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar,
signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
dicitur hoc oculis opposuisse manum,
615 et vox audita est ‘voltus abscondite nostros,
ne natae videant ora nefanda meae.’ [p. 366]
veste data tegitur, vetat hanc Fortuna moveri
et sic e templo est ipsa locuta suo:
‘ore revelato qua primum luce patebit
620 Servius, haec positi prima pudoris erit.’
parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
sollemni satis est voce movere preces,
sitque caput semper Romano tectus amictu,
qui rex in nostra septimus urbe fuit.
625 arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit
ignis: opem nato Mulciber ipse tulit,
namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
praesignis facie Corniculana fuit.
hanc secum Tanaquil sacris de more peractis
630 iussit in ornatum fundere vina focum:
hic inter cineres obsceni forma virilis
aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis,
iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
Servius a caelo semina gentis habet.
635 signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco
contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
640 porticus, immensae tecta fuisse domus; [p. 368]
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,
quo brevius muris oppida multa tenent,
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
sed quia luxuria visa nocere sua,
645 sustinuit tantas operum subvertere moles
totque suas heres perdere Caesar opes,
sic agitur censura et sic exempla parantur,
cum iudex, alios quod monet, ipse facit. 12
Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.
650 Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?
quid sibi personae, quid stola longa volunt?’
655 sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: (
possim utinam doctae verba referre deae!)
‘temporibus veterum tibicinis usus avorum
magnus et in magno semper honore fuit.
cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
660 cantabat maestis tibia funeribus:
dulcis erat mercede labor, tempusque secutum,
quod subito gratae frangeret artis opus ...1
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
artifices solos iusserat esse decem.
665 exilio mutant urbem Tiburque recedunt. [p. 370]
exilium quodam tempore Tibur erat!
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:
ducit supremos naenia nulla toros,
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
670 Tibure, sed longo tempore liber erat.
rure dapes parat ille suo turbamque canoram
convocat; ad festas convenit illa dapes.
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
cum praecomposito nuntius ore venit,
675 atque ita ‘quid cessas convivia solvere?’ dixit
auctor vindictae nam venit ecce tuae.’
nec mora, convivae valido titubantia vino
membra movent: dubii stantque labantque pedes,
at dominus 1 discedite ‘ait plaustroque morantes
680 sustulit: in plaustro scirpea lata fuit.
alliciunt somnos tempus motusque merumque,
potaque se Tibur turba redire putat.
iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem.
et mane in medio plaustra fuere foro.
685 Plautius, ut posset specie numeroque senatum
fallere, personis imperat ora tegi,
admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum
augeat, in longis vestibus esse iubet;
sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur [p. 372]
690 contra collegae iussa redisse sui.
res placuit, cultuque novo licet Idibus uti
et canere ad veteres verba iocosa modos.’
haec ubi perdocuit, ‘superest mihi discere’ dixi
‘cur sit Quinquatrus illa vocata dies.’
695 ‘Martius’ inquit ‘agit tali mea nomine festa,
estque sub inventis haec quoque turba meis.
prima, terebrato per rara foramina buxo
ut daret, effeci, tibia longa sonos,
vox placuit: faciem liquidis referentibus undis
700 vidi virgineas intumuisse genas.
‘ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia’ dixi:
excipit abiectam caespite ripa suo.
iuventam satyrus primum miratur et usum
nescit; at inflatam sensit habere sonum
705 et modo dimittit digitis, modo concipit auras,
iamque inter nymphas arte superbus erat:
provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;
caesa recesserunt a cute membra sua.
sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius.
710 hoc est, cur nostros ars colat ista dies.’ 13
Tertia lux veniet, qua tu, Dodoni Thyone,
stabis Agenorei fronte videnda bovis. [p. 374]
haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae,
Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.
715 Si qua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae.
cras veniet vestris ille secundus aquis. 14
At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,
et cinget geminos stella serena polos,
tollet humo validos proles Hyriea lacertos:
720 continua Delphin nocte videndus erit.
scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos
viderat in campis, Algida terra, tuis;
unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho
vectus es in niveis, Postume, victor equis. 15
725 Iam sex et totidem luces de mense supersunt,
huic unum numero tu tamen adde diem:
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
coepit Aventina Pallas in arce coli. 16
Iam tua, Laomedon, oritur nurus ortaque noctem
730 pellit, et e pratis uda pruina fugit: [p. 376]
reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,
tum, cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,
plenaque securae terra quietis erit,
735 surgit humo iuvenis telis afflatus avitis
et gemino nexas porrigit angue manus,
notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
devovit natum credulus ille suum.
non impune pius iuvenis Troezena petebat:
740 dividit obstantes pectore taurus aquas,
solliciti terrentur equi frustraque retenti
per scopulos dominum duraque saxa trahunt,
exciderat curru lorisque morantibus artus
Hippolytus lacero corpore raptus erat
745 reddideratque animam, multum indignante Diana.
‘nulla’ Coronides ‘causa doloris’ ait;
‘namque pio iuveni vitam sine volnere reddam,
et cedent arti tristia fata meae.’
gramina continuo loculis depromit eburnis
750 (profuerant Glauci manibus illa prius,
tunc cum observatas augur descendit in herbas,
usus et auxilio est anguis ab angue dato), [p. 378]
pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:
depositum terra sustulit ille caput.
755 lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu
celat: Aricino Virbius ille lacu.
at Clymenus Clothoque dolent: haec, fila reneri,
hic, fieri regni iura minora sui.
Iuppiter exemplum veritus direxit in ipsum
760 fulmina, qui nimiae noverat artis opem.
Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:
propter te, fieri quod vetat, ipse facit. 17
Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar,
si vetet auspicium, signa movere velim.
765 sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes
per volucres aequos multa monere deos.
tempora si veteris quaeris temeraria damni,
quintus ab extremo mense bis ille dies. 18
Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,
770 et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. 19
Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,
et fugiunt freno non remorante dies. [p. 380]
quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!
post septem luces Iunius actus erit.
775 ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:
in Tiberis ripa munera regis habet,
pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,
nec pudeat potos inde redire domum,
ferte coronatae iuvenum convivia lintres,
780 multaque per medias vina bibantur aquas,
plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse
fertur et ex humili sceptra tulisse loco.
convenit et servis, serva quia Tullius ortus
constituit dubiae templa propinqua deae. 20
785 Ecce suburbana rediens male sobrius aede
ad stellas aliquis talia verba iacit:
‘zona latet tua nunc, et cras fortasse latcbit:
dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.’
at si non esset potus, dixisset eadem
790 venturum tempus solstitiale die. 21
Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt
hic, ubi fit docta multa corona manu.
tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim
ante Palatini condidit ora iugi. [p. 382] 22
795 Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis,
cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. 23
Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
Pierides, coeptis addite summa meis.
dicite, Pierides, quis vos adiunxerit isti,
800 cui dedit invitas victa noverca manus.
sic ego. sic Clio: ‘clari monumenta Philippi
aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
in qua par facies nobilitate sua est.
805 par animo quoque forma suo respondet; in illa
et genus et facies ingeniumque simul.
nec quod laudamus formam, tu turpe putaris:
laudamus magnas hac quoque parte deas.
nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.
810 o decus, o sacra femina digna domo!’
sic cecinit Clio, doctae assensere sorores;
annuit Alcides increpuitque lyram.