‘Alma, fave,’ dixi ‘geminorum mater Amorum!’
ad vatem voltus rettulit illa suos:
‘quid tibi’ ait ‘mecum? certe maiora canebas.
num vetus in molli pectore volnus habes?’
5 ‘scis, dea,’ respondi ‘de volnere.’ risit, et aether
protinus ex illa parte serenus erat.
‘saucius an sanus numquid tua signa reliqui?
tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
quae decuit, primis sine crimine lusimus annis,
10 nunc teritur nostris area maior equis:
tempora cum causis annalibus eruta priscis
lapsaque sub terras ortaque signa cano.
venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.’
15 mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto
contigit et ‘coeptum perfice’ dixit ‘opus.’
sensimus, et causae subito patuere dierum:
dum licet et spirant flamina, navis eat.
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,
20 Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes. [p. 190]
hic ad te magna descendit imagine mensis
et fit adoptiva nobilitate tuus.
hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
vidit et auctores rettulit ipse suos:
25 utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
quod sibi nascenti proxima causa fuit,
sic Venerem gradibus multis in gente repertam
alterius voluit mensis habere locum;
principiumque sui generis revolutaque quaerens
30 saecula cognatos venit adusque deos.
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
scilicet, Electram concubuisse Iovi?
huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.
35 proximus Anchises, cum quo commune parentis
non dedignata est nomen habere Venus,
hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes
sacra patremque humeris, altera sacra, tulit,
venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
40 unde domus Teucros Iulia tangit avos.
Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis,
Silvius in Latia gente vocatus erat.
isque, Latine, tibi pater est. subit Alba Latinum:
proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
45 ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae
et tuus est idem, Calpete, factus avus.
cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. [p. 192]
iam tamen Agrippan natum Remulumque nepotem
50 viderat: in Remulum fulmina missa ferunt,
venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,
mons quoque, post illum tradita regna Procae.
quem sequitur duri Numitor germanus Amuli.
Ilia cum Lauso de Numitore sati.
55 ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti
teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
ille suos semper Venerem Martemque parentes
dixit et emeruit vocis habere fidem;
neve secuturi possent nescire nepotes,
60 tempora dis generis continuata dedit,
sed Veneris mensem Graio sermone notatum
auguror: a spumis est dea dicta maris,
nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;
Itala nam tellus Graecia maior erat.
65 venerat Evander plena cum classe suorum:
venerat Alcides, Graius uterque genus
(hospes Aventinis armentum pavit in herbis
claviger, et tanto est Albula pota deo):
dux quoque Neritius; testes Laestrygones extant
70 et quod adhuc Circes nomina litus habet,
et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
stabant, Argolicae quod posuere manus,
venerat Atridae fatis agitatus Halesus,
a quo se dictam terra Falisca putat.
75 adice Troianae suasorem Antenora pacis
et generum Oeniden, Apule Daune, tuum. [p. 194]
serus ab Iliacis et post Antenora flammis
attulit Aeneas in loca nostra deos.
huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,
80 a quo Sulmonis moenia nomen habent,
Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
ergo ego tam longe—sed subprime, Musa, querellas!
non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
85 quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honorem
eripuisse velint invideantque, Venus,
nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit
frigoris asperitas, fetaque terra patet,
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
90 quem Venus iniecta vindicat alma manu.
illa quidem totum dignissima temperat orbem;
illa tenet nullo regna minora deo,
iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
perque suos initus continet omne genus.
95 illa deos omnes (longum est numerare) creavit:
illa satis causas arboribusque dedit:
illa rudes animos hominum contraxit in unum
et docuit iungi cum pare quemque sua.
quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?
100 nec coeant pecudes, si levis absit amor.
cum mare trux aries cornu decertat; at idem
frontem dilectae laedere parcit ovis.
deposita sequitur taurus feritate iuvencam,
quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
105 vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit,
servat et innumeris piscibus implet aquas. [p. 196]
prima feros habitus homini detraxit: ab illa
venerunt cultus mundaque cura sui.
primus amans carmen vigilatum nocte negata
110 dicitur ad clausas concinuisse fores,
eloquiumque fuit duram exorare puellam,
proque sua causa quisque disertus erat.
mille per hanc artes motae; studioque placendi
quae latuere prius, multa reperta ferunt.
115 hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
audeat? a nobis sit furor iste procul,
quid, quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
urbe tamen nostra ius dea maius habet?
pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
120 cum gemuit teneram cuspide laesa manum:
caelestesque duas Troiano iudice vicit
(a! nolim victas hoc meminisse deas!),
Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
magnus Iuleos Caesar haberet avos.
125 nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i
vere nitent terrae, vere remissus ager,
nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,
nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
et formosa Venus formoso tempore digna est,
130 utque solet, Marti continuata suo est:
vere monet curvas materna per aequora puppes
ire nec hibernas iam timuisse minas. [p. 198] 1
Rite deam colitis Latiae matresque nurusque
et vos, quis vittae longaque vestis abest.
135 aurea marmoreo redimicula demite collo,
demite divitias: tota lavanda dea est.
aurea siccato redimicula reddite collo:
nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:
140 causaque, cur iubeat (discite!), certa subest
litore siccabat rorantes nuda capillos:
viderunt satyri, turba proterva, deam.
sensit et opposita texit sua corpora myrto:
tuta fuit facto vosque referre iubet.
145 discite nunc, quare Fortunae tura Virili
detis eo, calida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
150 praestat et hoc parvo ture rogata facit,
nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver
sumere et expressis mella liquata favis;
cum primum cupido Venus est deducta marito,
hoc bibit: ex illo tempore nupta fuit.
155 supplicibus verbis illam placate: sub illa
et forma et mores et bona fama manet.
Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
Cymaeam, veteres, consuluistis anum.
templa iubet fieri Veneri, quibus ordine factis
160 inde Venus verso nomina corde tenet. [p. 200]
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
respice totque tuas, diva, tuere nurus.
dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in viridis praecipitatur aquas. 2
165 Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
coeperit, et tactae rore querentur aves,
semiustamque facem vigilata nocte viator
ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
Pleiades incipient humeros relevare paternos,
170 quae septem dici, sex tamen esse solent:
seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (
nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
Maian et Electram Taygetemque Iovi),
175 septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
paenitet, et facti sola pudore latet:
sive quod Electra Troiae spectare ruinas
non tulit, ante oculos opposuitque manum. 3
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
180 ter iungat Titan terque resolvat equos,
protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
flabit, et Idaeae festa parentis erunt. [p. 202]
ibunt semimares et inania tympana tundent,
aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
185 ipsa sedens molli comitum cervice feretur
urbis per medias exululata vias.
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites,
et fora Marte suo litigiosa vacent,
quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti
190 terret et horrendo lotos adunca sono.
‘da, dea, quem sciter.’ doctas Cybeleia neptes
vidit et has curae iussit adesse meae.
‘pandite, mandati memores, Heliconis alumnae,
gaudeat assiduo cur dea Magna sono.’
195 sic ego, sic Erato (mensis Cythereius illi
cessit, quod teneri nomen amoris habet):
‘reddita Saturno sors haec erat, ‘optime regum,
a nato sceptris excutiere tuis.’
ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem
200 devorat, immersam visceribusque tenet.
saepe Rhea questa est, totiens fecunda nec umquam
mater, et indoluit fertilitate sua.
Iuppiter ortus erat (pro magno teste vetustas
creditur; acceptam parce movere fidem):
205 veste latens saxum caelesti gutture sedit:
sic genitor fatis decipiendus erat.
ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,
tutus ut infanti vagiat ore puer.
pars clipeos rudibus, galeas pars tundit inanes:
210 hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. [p. 204]
res latuit, priscique manent imitamina facti;
aera deae comites raucaque terga movent,
cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant;
tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.’
215 desierat. coepi: ‘cur huic genus acre leonum
praebent insolitas ad iuga curva iubas?’
desieram. coepit: ‘feritas mollita per illam
creditur; id curru testificata suo est.’
‘at cur turrifera caput est onerata corona?
220 an primis turres urbibus illa dedit?’
annuit. ‘unde venit’ dixi ‘sua membra secandi
impetus?’ ut tacui, Pieris orsa loqui:
‘Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
turrigeram casto vinxit amore deam.
225 hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,
et dixit ‘semper fac puer esse velis.’
ille fidem iussis dedit et ‘si mentiar,’ inquit
‘ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.’
fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
230 quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
Naida volneribus succidit in arbore factis,
illa perit: fatum Naidos arbor erat.
hic furit et credens thalami procumbere tectum
effugit et cursu Dindyma summa petit
235 et modo ‘tolle faces!’ ‘remove’ modo ‘verbera!’ clamat; [p. 206]
saepe Palaestinas iurat adesse deas.
ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
longaque in immundo pulvere tracta coma est,
voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
240 a! pereant partes, quae nocuere mihi!
a! pereant’ dicebat adhuc, onus inguinis aufert,
nullaque sunt subito signa relicta viri.
venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
caedunt iactatis vilia membra comis.’
245 talibus Aoniae facunda voce Camenae
reddita quaesiti causa furoris erat.
‘hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita
venerit, an nostra semper in urbe fuit?’
‘Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
250 semper et Iliacas Mater amavit opes:
cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
est dea sacriferas paene secuta rates,
sed nondum fatis Latio sua numina posci
senserat, adsuetis substiteratque locis.
255 post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
vidit et edomito sustulit orbe caput,
carminis Euboici fatalia verba sacerdos
inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:
‘mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.
260 cum veniet, casta est accipienda manu.
‘obscurae sortis patres ambagibus errant,
quaeve parens absit, quove petenda loco. [p. 208]
consulitur Paean,’ divum ‘que arcessite Matrem,’
inquit ‘in Idaeo est invenienda iugo.’
265 mittuntur proceres. Phrygiae tunc sceptra tenebat
Attalus: Ausoniis rem negat ille viris,
mira canam, longo tremuit cum murmure tellus,
et sic est adytis diva locuta suis:
ipsa peti volui, nec sit mora, mitte volentem.
270 dignus Roma locus, quo deus omnis eat.’
ille soni terrore pavens ‘proficiscere,’ dixit
‘nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.’
protinus innumerae caedunt pineta secures
illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat:
275 mille manus coeunt, et picta coloribus ustis
caelestum Matrem concava puppis habet,
illa sui per aquas fertur tutissima nati
longaque Phrixeae stagna sororis adit
Rhoeteumque rapax Sigeaque litora transit
280 et Tenedum et veteres Eetionis opes.
Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,
quaeque Carysteis frangitur unda vadis.
transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas
Icarus et vastae nomina fecit aquae.
285 tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas
deserit et Veneris sacra Cythera petit,
hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum
Brontes et Steropes Acmonidesque solent, [p. 210]
aequoraque Afra legit Sardoaque regna sinistris
290 respicit a remis Ausoniamque tenet.
Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
dividit et campo liberiore natat:
omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus
obvius ad Tusci fluminis ora venit.
295 procedunt pariter matres nataeque nurusque
quaeque colunt sanctos virginitate focos,
sedula fune viri contento brachia lassant:
vix subit adversas hospita navis aquas,
sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:
300 sedit limoso pressa carina vado.
quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,
adiuvat et fortis voce sonante manus,
illa velut medio stabilis sedet insula ponto:
attoniti monstro stantque paventque viri.
305 Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto,
nec facies impar nobilitate fuit:
casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus
laeserat, et falsi criminis acta rea est;
cultus et ornatis varie prodisse capillis
310 obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes,
conscia mens recti famae mendacia risit,
sed nos in vitium credula turba sumus,
haec ubi castarum processit ab agmine matrum
et manibus puram fluminis hausit aquam,
315 ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas (
quicumque aspiciunt, mente carere putant)
summissoque genu voltus in imagine divae [p. 212]
figit et hos edit crine iacente sonos:
‘supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,
320 accipe sub certa condicione preces.
casta negor. si tu damnas, meruisse fatebor;
morte luam poenas iudice victa dea.
sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae
re dabis et castas casta sequere manus.’
325 dixit et exiguo funem conamine traxit (
mira, sed et scaena testificata loquar):
mota dea est sequiturque ducem laudatque sequendo:
index laetitiae fertur ad astra sonus,
fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores
330 atria dixerunt), unde sinister abit.
nox aderat: querno religant in stipite funem
dantque levi somno corpora functa cibo.
lux aderat: querno solvunt a stipite funem;
ante tamen posito tura dedere foco,
335 ante coronarunt puppem et sine labe iuvencam
mactarunt operum coniugiique rudem,
est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo
et nomen magno perdit in amne minor:
illic purpurea canus cum veste sacerdos
340 Almonis dominam sacraque lavit aquis,
exululant comites, furiosaque tibia flatur,
et feriunt molles taurea terga manus.
Claudia praecedit laeto celeberrima voltu,
credita vix tandem teste pudica dea;
345 ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:
sparguntur iunctae flore recente boves. [p. 214]
Nasica accepit, templi non perstitit auctor:
Augustus nunc est, ante Metellus erat.’
substitit hic Erato, mora fit; sic cetera quaero:
350 ‘dic,’ inquam ‘parva cur stipe quaerat opes.’
‘contulit aes populus, de quo delubra Metellus
fecit,’ ait ‘dandae mos stipis inde manet.’
cur vicibus factis ineant convivia, quaero,
tunc magis, indictas concelebrentque dapes
355 ‘quod bene mutant sedem Berecyntia,’ dixit
‘captant mutatis sedibus omen idem.’
institeram, quare primi Megalesia ludi
urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)
‘illa deos’ inquit ‘peperit, cessere parenti,
360 principiumque dati Mater honoris habet.’
‘cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus,
cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?’
‘inter’ ait ‘viridem Cybelen altasque Celaenas
amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
365 qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est
cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.’,
‘non pudet herbosum’ dixi ‘posuisse moretum
in dominae mensis, an sua causa subest?’
‘lacte mero veteres usi narrantur et herbis,
370 sponte sua si quas terra ferebat’ ait.
‘candidus elisae miscetur caseus herbae,
cognoscat priscos ut dea prisca cibos.’ [p. 216] 4
Postera cum caelo motis Pallantias astris
fulserit, et niveos Luna levarit equos,
375 qui dicet ‘quondam sacrata est colle Quirini
hac Fortuna die Publica,’ verus erit. 5
Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam
spectanti senior continuusque loco
‘haec’ ait ‘illa dies, Libycis qua Caesar in oris
380 perfida magnanimi contudit arma Iubae.
dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus
glorior: officio praefuit ille meo.
hanc ego militia sedem, tu pace parasti,
inter bis quinos usus honore viros.’
385 plura locuturi subito seducimur imbre:
pendula caelestis Libra movebat aquas.
Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat,
ensifer Orion aequore mersus erit. 6
Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos,
390 et dederit Phoebo stella fugata locum, [p. 218]
circus erit pompa celeber numeroque deorum,
primaque ventosis palma petetur equis. 7
Hinc Cereris ludi. non est opus indice causae;
sponte deae munus promeritumque patet.
395 panis erat primis virides mortalibus herbae,
quas tellus nullo sollicitante dabat;
et modo carpebant vivax e cespite gramen,
nunc epulae tenera fronde cacumen erant,
postmodo glans nata est: bene erat iam glande reperta,
400 duraque magnificas quercus habebat opes.
prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato
mutavit glandes utiliore cibo.
illa iugo tauros collum praebere coegit:
tunc primum soles eruta vidit humus.
405aes erat in pretio, chalybeia massa latebat:
eheu! perpetuo debuit illa tegi.
pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,
perpetuam pacem pacificumque ducem,
farra deae micaeque licet salientis honorem
410 detis et in veteres turea grana focos,
et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
parva bonae Cereri, sint modo casta, placent,
a bove succincti cultros removete ministri:
bos aret; ignavam sacrificate suem.
415 apta iugo cervix non est ferienda securi:
vivat et in dura saepe laboret humo. [p. 220]
Exigit ipse locus, raptus ut virginis edam:
plura recognosces, pauca docendus eris.
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor
420 Trinacris, a positu nomen adepta loci,
grata domus Cereri, multas ea possidet urbes,
in quibus est culto fertilis Henna solo.
frigida caelestum matres Arethusa vocarat:
venerat ad sacras et dea flava dapes.
425 filia, consuetis ut erat comitata puellis,
errabat nudo per sua prata pede.
valle sub umbrosa locus est aspergine multa
uvidus ex alto desilientis aquae.
tot fuerant illic, quot habet natura, colores,
430 pictaque dissimili flore nitebat humus.
quam simul aspexit, ‘comites, accedite’ dixit
‘et mecum plenos flore referte sinus.’
praeda puellares animos prolectat inanis,
et non sentitur sedulitate labor.
435 haec implet lento calathos e vimine nexos,
haec gremium, laxos degravat illa sinus:
illa legit calthas, huic sunt violaria curae,
illa papavereas subsecat ungue comas:
has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris:
440 pars thyma, pars rorem, pars meliloton amat.
plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores;
ipsa crocos tenues liliaque alba legit,
carpendi studio paulatim longius itur,
et dominam casu nulla secuta comes.
445 hanc videt et visam patruus velociter aufert [p. 222]
regnaque caeruleis in sua portat equis,
illa quidem clamabat ‘io, carissima mater,
auferor!’ ipsa suos abscideratque sinus:
panditur interea Diti via, namque diurnum
450 lumen inadsueti vix patiuntur equi.
at chorus aequalis, cumulatis flore canistris,
‘Persephone,’ clamant ‘ad tua dona veni!’
ut clamata silet, montes ululatibus implent
et feriunt maesta pectora nuda manu.
455 attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam)
nec mora, ‘me miseram! filia,’ dixit ‘ubi es?’
mentis inops rapitur, quales audire solemus
Threicias fusis maenadas ire comis,
ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto
460 et quaerit fetus per nemus omne suos:
sic dea nec retinet gemitus et concita cursu
fertur et a campis incipit, Henna, tuis.
inde puellaris nacta est vestigia plantae
et pressam noto pondere vidit humum;
465 forsitan illa dies erroris summa fuisset,
si non turbassent signa reperta sues.
iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas;
praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi
470 et te, verticibus non adeunde Gela.
liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,
quaque Symaetheas accipit aequor aquas,
antraque Cyclopum positis exusta caminis,
quique locus curvae nomina falcis habet, [p. 224]
475 Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque
sacrarumque Melan pascua laeta boum.
hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria Tempe.
quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.
iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon
480 lustrarat, terrae cornua trina suae.
quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis
implet, ut amissum cum gemit ales Ityn,
perque vices modo ‘Persephone!’ modo ‘filia!’ clamat,
clamat et alternis nomen utrumque ciet.
485 sed neque Persephone Cererem nec filia matrem
audit, et alternis nomen utrumque perit;
unaque, pastorem vidisset an arva colentem,
vox erat ‘hac gressus ecqua puella tufit?’
iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur
490 omnia, iam vigiles conticuere canes:
alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,
cuius anhelatis ignibus ardet humus;
illic accendit geminas pro lampade pinus:
hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
495 est specus exesi structura pumicis asper,
non homini regio, non adeunda ferae:
quo simul ac venit, frenatos curribus angues
iungit et aequoreas sicca pererrat aquas,
effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis,
500 et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes,
Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
sic venit ad portus, Attica terra, tuos. [p. 226]
hic primum sedit gelido maestissima saxo:
illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.
505 sub Iove duravit multis inmota diebus,
et lunae patiens et pluvialis aquae,
fors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin
dicitur, hoc Celei rura fuere senis.
ille domum glandes excussaque mora rubetis
510 portat et arsuris arida ligna focis.
filia parva duas redigebat monte capellas,
et tener in cunis filius aeger erat.
‘mater!’ ait virgo (mota est dea nomine matris)
‘quid facis in solis incomitata locis?’
515 restitit et senior, quamvis onus urget, et orat,
tecta suae subeat quantulacumque casae.
illa negat, simularat anum mitraque capillos
presserat. instanti talia dicta refert:
‘sospes eas semperque parens! mihi filia rapta est.
520 heu, melior quanto sors tua sorte mea est!’
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
decidit in tepidos lucida gutta sinus,
flent pariter molles animis virgoque senexque;
e quibus haec iusti verba fuere senis:
525 ‘sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes,
surge nec exiguae despice tecta casae.’
cui dea ‘duc!’ inquit ‘scisti, qua cogere posses,’
seque levat saxo subsequiturque senem,
dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger
530 nec capiat somnos invigiletque malis. [p. 228]
illa soporiferum, parvos initura penates,
colligit agresti lene papaver humo;
dum legit, oblito fertur gustasse palato
longamque imprudens exsoluisse famem.
535 quae quia principio posuit ieiunia noctis,
tempus habent mystae sidera visa cibi.
limen ut intravit, luctus videt omnia plena:
iam spes in puero nulla salutis erat.
matre salutata (mater Metanira vocatur)
540 iungere dignata est os puerile suo.
pallor abit, subitasque vident in corpore vires:
tantus caelesti venit ab ore vigor.
tota domus laeta est, hoc est materque paterque
nataque: tres illi tota fuere domus.
545 mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte
pomaque et in ceris aurea mella suis.
abstinet alma Ceres somnique papavera causas
dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
noctis erat medium placidique silentia somni:
550 Triptolemum gremio sustulit illa suo
terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,
carmina mortali non referenda sono,
inque foco corpus pueri vivente favilla
obruit, humanum purget ut ignis onus.
555 excutitur somno stulte pia mater et amens
‘quid facis?’ exclamat membraque ab igne rapit.
cui dea ‘dum non es’ dixit ‘scelerata, fuisti:
inrita materno sunt mea dona metu.
iste quidem mortalis erit, sed primus arabit
560 et seret et culta praemia tollet humo.’ [p. 230]
dixit et egrediens nubem trahit inque dracones
transit et alifero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu
linquit et in dextrum quae iacet ora latus.
565 hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,
Ioniumque rapax Icariumque legit,
perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,
diversumque locis alta pererrat iter.
nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos,
570 hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;
nunc adit Hesperios Rhenum Rhodanumque Padumque
teque, future parens, Thybri, potentis aquae,
quo feror? inmensum est erratas dicere terras:
praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
575 errat et in caelo liquidique inmunia ponti
adloquitur gelido proxima signa polo:
‘Parrhasides stellae (namque omnia nosse potestis,
aequoreas numquam cum subeatis aquas),
Persephonen natam miserae monstrate parenti!’
580 dixerat, huic Helice talia verba refert:
‘crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta
consule, qui late facta diurna videt.’
Sol aditus ‘quam quaeris,’ ait ‘ne vana labores,
nupta Iovis fratri tertia regna tenet.’
585questa diu secum, sic est adfata Tonantem,
maximaque in voltu signa dolentis erant:
‘si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata,
dimidium curae debet habere tuae. [p. 232]
orbe pererrato sola est iniuria facti
590 cognita: commissi praemia raptor habet.
at neque Persephone digna est praedone marito,
nec gener hoc nobis more parandus erat.
quid gravius victore Gyge captiva tulissem,
quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?
595 verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;
reddat et emendet facta priora novis.’
Iuppiter hanc lenit factumque excusat amore,
‘nec gener est nobis ille pudendus’ ait.
‘non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,
600 possidet alter aquas, alter inane chaos,
sed si forte tibi non est mutabile pectus,
statque semel iuncti rumpere vincla tori,
hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
si minus, inferni coniugis uxor erit.’
605 Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis
speque redit citius visaque certa refert:
‘rapta tribus’ dixit ‘solvit ieiunia granis,
Punica quae lento cortice poma tegunt.’
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,
610 maesta parens, longa vixque refecta mora est,
atque ita ‘nec nobis caelum est habitabile’ dixit;
‘Taenaria recipi me quoque valle iube.’
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,
bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
615 tum demum voltumque Ceres animumque recepit [p. 234]
imposuitque suae spicea serta comae;
largaque provenit cessatis messis in arvis,
et vix congestas area cepit opes.
alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas
620 sumite; nunc pulli velleris usus abest. 8
Occupat Aprilis Idus cognomine Victor
Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
atria Libertas coepit habere sua. 9
625 Luce secutura tutos pete, navita, portus:
ventus ab occasu grandine mixtus erit. sit
hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
grandine militia perculit arma sua. 10
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
630 pontifices, forda sacra litate bove.
forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:
hinc etiam fetus nomen habere putant,
nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:
Telluri plenae victima plena datur.
635 pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas
accipit et largo sparsa cruore madet. [p. 236]
ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri
sectaque fumosis exta dedere focis,
igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est,
640 luce Palis populos purget ut ille cinis,
rege Numa, fructu non respondente labori,
inrita decepti vota colentis erant,
nam modo siccus erat gelidis aquilonibus annus,
nunc ager assidua luxuriabat aqua:
645 saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,
et levis obsesso stabat avena solo,
et pecus ante diem partus edebat acerbos,
agnaque nascendo saepe necabat ovem.
silva vetus nullaque diu violata securi
650 stabat, Maenalio sacra relicta deo:
ille dabat tacitis animo responsa quieto
noctibus, hic geminas rex Numa mactat oves.
prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno:
sternitur in duro vellus utrumque solo.
655 bis caput intonsum fontana spargitur unda,
bis sua faginea tempora fronde tegit,
usus abest Veneris, nec fas animalia mensis
ponere, nec digitis anulus ullus inest,
veste rudi tectus supra nova vellera corpus
660 ponit, adorato per sua verba deo.
interea placidam redimita papavere frontem
nox venit et secum somnia nigra trahit.
Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro
edidit a dextro talia verba toro:
665 ‘morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum: [p. 238]
det sacris animas una iuvenca duas.’
excutitur terrore quies: Numa visa revolvit
et secum ambages caecaque iussa refert,
expedit errantem nemori gratissima coniunx
670 et dixit ‘gravidae posceris exta bovis.’
exta bovis gravidae dantur, fecundior annus
provenit, et fructum terra pecusque ferunt,
hanc quondam Cytherea diem properantius ire
iussit et admissos praecipitavit equos,
675 ut titulum imperii quam primum luce sequenti
Augusto iuveni prospera bella darent. 11
Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus
respicit: hac Hyades Dorida nocte tenent. 12
Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas
680 carcere partitos Circus habebit equos,
cur igitur missae vinctis ardentia taedis
terga ferant volpes, causa docenda mihi est.
frigida Carseolis nec olivis apta ferendis
terra, sed ad segetes ingeniosus ager;
685 hac ego Pelignos, natalia rura, petebam,
parva, sed assiduis uvida semper aquis. [p. 240]
hospitis antiqui solitas intravimus aedes;
dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.
is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,
690 unde meum praesens instrueretur opus:
‘hoc’ ait ‘in campo’ (campumque ostendit) ‘habebat
rus breve cum duro parca colona viro.
ille suam peragebat humum, sive usus aratri
seu curvae falcis sive bidentis erat.
695 haec modo verrebat stantem tibicine villam,
nunc matris plumis ova fovenda dabat,
aut virides malvas aut fungos colligit albos,
aut humilem grato calfacit igne focum,
et tamen assiduis exercet brachia telis
700 adversusque minas frigoris arma parat,
filius huius erat primo lascivus in aevo
addideratque annos ad duo lustra duo
is capit extremi volpem convalle salicti:
abstulerat multas illa cohortis aves.
705 captivam stipula faenoque involvit et ignes
admovet: urentes effugit illa manus:
qua fugit, incendit vestitos messibus agros;
damnosis vires ignibus aura dabat,
factum abiit, monumenta manent; nam dicere certa
710 nunc quoque lex volpem Carseolana vetat;
utque luat poenas gens haec Cerialibus ardet,
quoque modo segetes perdidit, ipsa perit.’ 13
Proxima cum veniet terras visura patentes
Memnonis in roseis lutea mater equis, [p. 242]
715 de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,
sol abit: egresso victima maior adest.
vacca sit an taurus, non est cognoscere promptum:
pars prior apparet, posteriora latent.
seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,
720 Iunone invita munus amoris habet. 14
Nox abiit, oriturque Aurora. Parilia 1 poscor:
non poscor frustra, si favet alma Pales,
alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,
prosequor officio si tua festa meo.
725 certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabalis
saepe tuli plena, februa casta, manu:
certe ego transilui positas ter in ordine flammas,
udaque roratas laurea misit aquas,
mota dea est operique favet: navalibus exit
730 puppis, habent ventos iam mea vela suos.
i, pete virginea, populus, suffimen ab ara:
Vesta dabit, Vestae munere purus eris.
sanguis equi suffimen erit vitulique favilla,
tertia res durae culmen inane fabae.
735 pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra:
unda prius spargat, virgaque verrat humum,
frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,
et tegat ornatas longa corona fores. [p. 244]
caerulei fiant puro de sulphure fumi,
740 tactaque fumanti sulphure balet ovis.
ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas,
et crepet in mediis laurus adusta focis,
libaque de milio milii fiscella sequatur:
rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.
745 adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis
silvicolam tepido lacte precare Palem.
‘consule’ dic ‘pecori pariter pecorisque magistris:
effugiat stabulis noxa repulsa meis.
sive sacro pavi sedive sub arbore sacra,
750 pabulaque e bustis inscia carpsit ovis:
si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae
sunt oculis nymphae semicaperque deus:
si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,
unde data est aegrae fiscina frondis ovi:
755 da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit
agresti fano supposuisse pecus,
nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae,
mota quod obscuras ungula fecit aquas,
tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa
760 numina, tu sparsos per nemus omne deos.
nec Dryadas nec nos videamus labra Dianae,
nec Faunum, medio cum premit arva die.
pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,
et valeant vigiles, provida turba, canes.
765 neve minus multos redigam, quam mane fuerunt,
neve gemam referens vellera rapta lupo.
absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,
quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae. [p. 246]
ubera plena premam, referat mihi caseus aera,
770 dentque viam liquido vimina rara sero.
sitque salax aries, conceptaque semina coniunx
reddat, et in stabulo multa sit agna meo.
lanaque proveniat nullas laesura puellas,
mollis et ad teneras quamlibet apta manus.
775 quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum
pastorum dominae grandia liba Pali.’
his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
dic quater et vivo perlue rore manus,
tum licet adposita, veluti cratere, camella
780 lac niveum potes purpureamque sapam;
moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
traicias celeri strenua membra pede.
expositus mos est: moris mihi restat origo:
turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
785 omnia purgat edax ignis vitiumque metallis
excoquit: idcirco cum duce purgat ovis.
an, quia cunctarum contraria semina rerum
sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
iunxerunt elementa patres aptumque putarunt
790 ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,
his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
credant et nimias Deucalionis aquas.
795 pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,
scintillam subito prosiluisse ferunt;
prima quidem periit, stipulis excepta secunda est: [p. 248]
hoc argumentum flamma Parilis habet?
an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
800 innocuum victo cui dedit ignis iter?
num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
transferri iussos in nova tecta Lares
mutantesque domum tectis agrestibus ignem
et cessaturae supposuisse casae,
805 per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
Ipse locus causas vati facit, urbis origo
venit, ades factis, magne Quirine, tuis!
iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
810 pastorum gemino sub duce volgus erat.
contrahere agrestes et moenia ponere utrique
convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
‘nil opus est’ dixit ‘certamine’ Romulus ‘ullo:
magna fides avium est, experiamur aves.’
815 res placet, alter adit nemorosi saxa Palati,
alter Aventinum mane cacumen init.
sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pacto
statur, et arbitrium Romulus urbis habet,
apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
820 sacra Palis suberant: inde movetur opus.
fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima
et de vicino terra petita solo. [p. 250]
fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
et novus accenso fungitur igne focus.
825 inde premens stivam designat moenia sulco;
alba iugum niveo cum bove vacca tulit,
vox fuit haec regis: ‘condenti, Iuppiter, urbem
et genitor Mavors Vestaque mater, ades;
quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti.
830 auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
sitque sub hac oriens occiduusque dies.’
ille precabatur, tonitru dedit omina laevo
Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
835 augurio laeti iaciunt fundamina cives,
et novus exiguo tempore murus erat.
hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
‘sint,’ que ‘Celer, curae’ dixerat ‘ista tuae,
neve quis aut muros aut factam vomere fossam
840 transeat: audentem talia dede neci.’
quod Remus ignorans humiles contemnere muros
coepit et ‘his populus’ dicere ‘tutus erit?’
nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;
ille premit duram sanguinulentus humum.
845 haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
devorat et clausum pectore volnus habet,
flere palam non volt exemplaque fortia servat,
‘sic’ que ‘meos muros transeat hostis’ ait.
dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
850 sustinet, et pietas dissimulata patet;
osculaque adplicuit posito suprema feretro [p. 252]
atque ait ‘invito frater adempte, vale!’
arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
Faustulus et maestas Acca soluta comas.
855 tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
ultima plorato subdita flamma rogo est.
urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
victorem terris impositura pedem,
cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
860 saepe etiam pluris nominis huius habe;
et quotiens steteris domito sublimis in orbe,
omnia sint numeris inferiora tuis. 15
Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;
una tamen media est inter utramque dies.
865 numina volgares Veneris celebrate puellae:
multa professarum quaestibus apta Venus,
poscite ture dato formam populique favorem,
poscite blanditias dignaque verba ioco,
cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
870 tectaque composita iuncea vincla rosa.
templa frequentari Collinae proxima portae
nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;
utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
875 carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,
inque suae stirpis maluit urbe coli. [p. 254]
cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,
quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,
880 bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.
clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis
et vel equo magnus vel pede maior erat;
quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat
partibus, haec contra dux ita Tuscus ait:
885 ‘stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor
armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
qui petis auxilium, non grandia divide mecum
praemia, de lacubus proxima musta tuis.
nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.
890 quam velit Aeneas ista negata mihi!’
adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,
induit Aeneas alloquiturque Iovem:
‘hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:
Iuppiter, e Latio palmite musta feres!’
895 vota valent meliora, cadit Mezentius ingens
atque indignanti pectore plangit humum,
venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
redduntur merito debita vina Iovi.
dicta dies hinc est Vinalia: Iuppiter illam
900 vindicat et festis gaudet inesse suis, 16
Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,
in medio cursu tempora veris erunt,
et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, [p. 256]
signaque dant imbres, exoriturque Canis.
905 hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,
obstitit in media candida turba via.
flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,
exta canis flammis, exta daturus ovis.
protinus accessi, ritus ne nescius essem:
910 edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:
‘aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,
et tremat in summa leve cacumen humo.
tu sata sideribus caeli nutrita secundis
crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.
915 vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,
maestus in amissis illa colonus habet,
nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,
nec sic marmoreo pallet adusta gelu,
quantum, si culmos Titan incalfacit udos:
920 tunc locus est irae, diva timenda, tuae.
parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer
neve noce cultis: posse nocere sat est.
nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,
quodque potest alios perdere, perde prior.
925 utilius gladios et tela nocentia carpes:
nil opus est illis, otia mundus agit.
sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,
ruris opes, niteant; inquinet arma situs,
conatusque aliquis vagina ducere ferrum
930 adstrictum longa sentiat esse mora.
at tu ne viola Cererem, semperque colonus
absenti possit solvere vota tibi.’
dixerat: a dextra villis mantele solutis [p. 258]
cumque meri patera turis acerra fuit.
935 tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis
turpiaque obscenae (vidimus) exta canis.
tum mihi ‘cur detur sacris nova victima, quaeris?’ (
quaesieram) ‘causam percipe’ flamen ait.
‘est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto
940 tosta sitit tellus, praecipiturque seges,
pro cane sidereo canis hic imponitur arae,
et quare pereat, nil nisi nomen habet.’ 17
Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto
sustulit inmenso ter iubar orbe suum,
945 mille venit variis florum dea nexa coronis:
scaena ioci morem liberioris habet.
exit et in Maias sacrum Florale Kalendas;
tunc repetam, nunc me grandius urget opus.
aufer Vesta diem! cognati Vesta recepta est
950 limine: sic iusti constituere patres.
Phoebus habet partem, Vestae pars altera cessit;
quod superest illis, tertius ipse tenet,
state Palatinae laurus, praetextaque quercu
stet domus: aeternos tres habet una deos.