[5] postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id quod numquam antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.