previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura X


omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
vera bona atque illis multum diversa, remota
erroris nebula, quid enim ratione timemus
5aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te
conatus non paeniteat votique peracti?
evertere domos totas optantibus ipsis
di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
10et sua mortifera est facundia, viribus ille
confisus periit admirandisque lacertis,
sed plures nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior,
15temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti vascula puri
20nocte iter ingressus, gladium centumque timebis
et motae ad lunam trepidans harundinis umbram
cantabit vacuus coram latrone viator.
Prima fere vota et cunctis notissima templis
divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
25nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes
geminata et lato Setinum ardebit in auro.
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens de limine moverat unum
30protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
35praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
quid si vidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem pulvere circi
in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
40tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru servus portatur eodem,
da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
45agminis officia et niveos ad frena Quirites,
defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse viros et magna exempla daturos
50vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut quae1 perniciosa petuntur
55propter quae fas est genua incerare deorum!
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
invidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
60caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli pelves sartago matellae2.
65pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
70delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
nil horum; verbosa et grandis epistula venit
a Capreis.’ ‘bene habet, nil plus interrogo.’ Sed quid
turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
75favisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium fasces legiones omnia, nunc se
80continet atque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses. ‘Perituros audio multos.’
nil dubium, magna est fornacula.’ ‘pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
85ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
90visne salutari sicut Seianus, habere
tantundem, atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta3 Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
95egregios equites et castra domestica; quidni
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
100an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
et de mensura ius dicere, vasa minora
frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
ergo quid optandum foret ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
105et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
110summus nempe locus nulla non arte petitus,
magnaque numinibus vota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
115incipit optare et totis quinquatribus optat
quisquis adhuc uno parcam4 colit asse Minervam,
quem sequitur custos augustae vernula capsae.
eloquio sed uterque perit orator, utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
120ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam
sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
o fortunatam natam me consule Romam’:5
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
omnia dixisset, videnda poemata malo
125quam te, conspicuae divina Philippica famae,
volvens a prima quae proxima, saevus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
130quem pater ardentis massae fuligine lippus
a carbone et forcipibus gladiosque paranti
incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
135et curtum temone iugum victaeque triremis
aplustre et summo tristis captivus in arcu
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
140inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
145discutienda valent sterilis mala robora fici,
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti,
rursus ad Aethiopum populos aliosque6 elephantos!
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto,
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
acti7,’ inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
frangimus et media vexillum pono Subura.’
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
160nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
165Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
ut pueris placeas et declamatio fias!
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
aestuat infelix angusto limite mundi
170ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
175audet in historia, constratum classibus isdem
suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
180in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
185sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
has totiens optata exegit gloria poenas.
Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos ’:
hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
190sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
195in vetula scalpit iam mater simia bucca.
plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
hoc atque ille8 alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum voce trementia membra
et iam leve caput madidique infantia nasi,
200frangendus misero gingiva panis inermi;
usque adeo gravis uxori natisque sibique,
ut captatori moveat fastidia Cosso,
non eadem vini atque cibi torpente palato
gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
205coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid quod merito suspecta libido est
quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
210nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri
qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
215concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
220promptius expediam quot amaverit Opapia moechos,
quot Themison aegros autumno occident uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos; quot longa viros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
225percurram citius quot villas possideat nunc
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
230ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina servorum nec vultum agnoscit amici
235cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
240Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu viventibus, ut renovata
semper clade domus multis in luctibus inque
245perpetuo maerore et nigra veste senescant.
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
exemplum vitae fuit a cornice secundae,
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra conputat annos,
250quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
attendas quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
quisquis adest socius9, cur haec in tempora duret
255quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
260portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret extinctus diverso tempore, quo non
coeperat audaces Paris aedificare carinas,
265longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
270praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
Festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
275respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus victa Carthagine panis
hinc causas habuere; quid illo cive tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
280si circumducto captivorum agmine et omni
bellorum pompa animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico vellet descendere curru?
provida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica vota
285vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
Formam optat modico pueris, maiore puellis
290murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
usque ad delicias votorum. ‘cur tamen,’ inquit,
corripias? pulchra gaudet Latona Diana.’
sed vetat optari faciem Lucretia qualem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
295accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
corporis egregii miseros trepidosque parentes
semper habet; rara est adeo concordia formae
atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
300praeterea castum ingenium vultumque modesto
sanguine ferventem tribuat natura benigna
larga manu (quid enim puero conferre potest plus
custode et cum natura potentior omni?),
non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
305improbitas ipsos audet temptare parentes:
tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
deformem saeva castravit in arce tyrannus,
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
310I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
maiora expectant discrimina, fiet adulter
publicus et poenas metuet quascumque maritis
lex irae10 debet, nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
315interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
320fiet et illius quam non amat, exuet omnem
corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis
inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
deterior totos habet illic femina mores.
sed casto quid forma nocet?’ quid profuit immo
325Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?
erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,
nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se
concussere ambae, mulier saevissima tunc est,
cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
330suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
destinat? optimus hic et formosissimus idem
gentis patriciae rapitur miser extinguendus
Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
335sternitur et ritu decies centena dabuntur
antiquo, veniet cum signatoribus auspex.
haec tu secreta et paucis commissa putabas?
non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic:
ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;
340si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
nota urbi et populo contingat principis aurem,
dedecus ille domus sciet ultimus; interea tu
obsequere imperio, si tanti vita dierum
paucorum, quidquid levius meliusve putaris,
345praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.
Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,
permittes ipsis expendere numinibus quid
conveniat nobis rebusque sit utile nostris,
nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
350carior est illis homo quam sibi. nos animorum
inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
coniugium petimus partumque uxoris; at illis
notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
355exta et candiduli divina tomacula porci,
orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
fortem posce animum mortis terrore carentem,
qui spatium vitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
360nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
tranquillae per virtutem patet unica vitae.
365nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.

1 quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.

2 matellae P: patellae Ψ.

3 angusta Ψ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).

4 parcam P: partam Ψ

5 This line is (apparently) taken from the poem (De suo Consulatu) which Cicero wrote to glorify the events of his Consulship To the many who are not gifted with the divine faculty of poesy it may be a consolation to know that a writer of the most splendid prose could be guilty of such a rubbishy line as that here quoted.

6 aliosque Ψ: altosque PA.

7 acti Ψ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).

8 ille Ψ, omitted by PO. Housman conjectures ore.

9 socius P: socio Ψ and Housman.

10 irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: