previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi: [2] barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant : fundis sagittisque pugnam invadunt. [3] Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum. [4] Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex aciequippe ex edito monte cuncta prospexerant —: [5] itaque postero die misere legatos ad regem. Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit. [6] Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius : cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum. [7] Ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit. [8] Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam pro se quisque eques pedesque subire certabant: equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi [p. 228] proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur. [9] Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit. [10] Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est: LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro. Mille praesidio urbis relictis proximos vicos depopulatur atque urit. [11] Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos barbarorum constabat: amis abstinebant nisi lacessiti, libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant. [12] Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent. Eidem mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret. [13] Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat: sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit. [14] milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a [p. 229] redigi possent in potestatem, coercendo qui novaverant res, iussit accersi. [15] At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt. [16] Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet: ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit, signoque, ut puberes interficerentur, dato reliqui in praedam cessere victoris. Urbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. [17] Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant: ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent. [18] Illi nec de fide nec de dementia regis ipsos dubitare respondent equitesque tendere extra munimenta urbis iubent : hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt. [19] Alexander haud secus, quam par erat, motus urbem corona circumdedit, munitiorem, quam ut primo impetu capi posset. [p. 230] Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit: [20] ipse ad Craterum pergit Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentem. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro : quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. [21] Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit: itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. [22] Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit: quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto iam eo ingemuit. [23] Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, non dum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit. [24] Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium [p. 231] defectionis adprobantibus: sequi tamen videbantur, quia prohibere non poterant. [25] Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit: LX stadiorum urbis murus fuit. Hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit. [26] Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munusnam divisum eratprimus ostenderet. [27] Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CUNI´CULUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´BII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALEXANDREIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYRESCHATA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), JAXARTES
    • Smith's Bio, Me'nidas
    • Smith's Bio, Pharnu'chus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: