previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum [p. 215] amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat. [2] Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. [3] Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur: [4] socordia Darei crevisse hostium famam. Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. [5] Sibi placere in Sogdianos recedere: Oxum amnem velut murum obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent. [6] Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas: quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare. [7] Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse: et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum. [8] Erat in eo convivio Gobares, natione Medus, sed magicae artissi modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibriummagis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. [9] Is cum praefatus esset, [p. 216] scire servo utilius esse parere dicto quam adferre consilium, cum illos, qui pareant, idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium subeant periculum: [10] Bessus eum dicere iussit intrepidum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit. Quo accepto Gobares: ‘Natura,’ inquit, ‘mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio hebetior est quam in alieno. [11] Turbida sunt consilia eorum, qui sibi suadent. Obstat metus, alias cupiditas, nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor: nam in te superbia non cadit. Expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. [12] Magnum onus sustines capite, regium insigne: hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet. [13] Consilio, non impetu, opus est.’ Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur. [14] in His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. ‘In vestibulo,’ inquit, ‘regiae tuae velocissimus consistit rex: [15] ante ille agmen quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius. [p. 217] Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est. [16] Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? [17] Alienum habes regnum, quo facilius eo careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, [18] qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, [19] ignavus ne calcari quidem concitari potest.’ Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat quoque acinacemcontineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit. [20] VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus. Quae quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt. [21] Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat. [22] Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat. [23] Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis [p. 218] trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur : tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur. [24] Siros vocabant barbari, quos ita sedlerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire non possint: in his conditae fruges erant. [25] In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam. [26] Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur, [27] cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt. [28] Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum clarior est noctis umbra quam lux. [29] Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, [30] qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit. Sed, qua mitior terra est, ingens [p. 219] hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani equites XXX milia expleverant. [31] Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit nomen. [32] Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponuesiorum Laconumque defectionondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturiet alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque. [33] Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum. [34] Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem ostentans: ‘Venit,’ inquit, ‘dies, quo aut victoria aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam.’ [35] Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero [p. 220] spatio, intenti in eventum non ducum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi. [36] Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret. [37] Praecipitatus ex equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed illе extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit. [38] Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt. [39] Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit, [40] dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias movit : cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus, praeferens occurrit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (6):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BACTRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BACTRIA´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHORA´SMII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OXUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUSA
    • Smith's Bio, Satibarza'nes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: