Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent. [2] Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. [3] Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae defectione quoque perterriti. [4] Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. [5] A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit. [6] Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit, [7] luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes. [8] Haec Aegyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali [p. 66] fastigio aut credebat esse aut credi volebat. [9] Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes. [10] Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra. [11] Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant: [12] nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. [13] Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, [14] auxilium. Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum, [15] quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes et modo humi residebant, [16] cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis vix in densam umbram cadente sole contecta est, [17] multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. Caeli quoque mira temperies, verno [p. 67] tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit. [18] Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum. In meridiem versam Arabes spectant — Trogodytis cognomen est —: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit. [19] At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simos vocant. A septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa: quippe obsident litora et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant. [20] Incolae nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. [21] Prima munitio tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant — hic quoque dei oraculum est —, ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant. [22] Est et aliud Hammonis nemus: in medio habet fontem — Solis aquam vocant —: sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. [23] Quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt: umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus. [24] Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus: [p. 68] sequuntur matronae virginesque patrio more inconditum quoddam carmen canentes, quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum. [25] Ac tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere humanae sortis oblitus. [26] Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur. Pater aeque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit. [27] Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia: [28] adiecit, invictum fore, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem. Nihil amplius quaesierunt quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondent. [29] Vera et salubri aestimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit. [30] Iovis igitur filiuni se non solum appellari passus est, sed etiam iussit rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione, [31] corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, [32] quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt. Sed haec suo quaeque tempori reserventur: nunc cetera exequi pergam. [p. 69]