previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum petere. [2] Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem, se posse vinci, reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves ad moveri iubet delectosque militum inponi. [3] Et forte belua invisitatae magnitudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fructibus adlevans semet utrimque conspecta est: [4] deinde a capite molis rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se mersit. [5] Utrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi profecto ruituram. Laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque: adeo victoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant. [6] Forte rex classem in diversam partem agi iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore: (??) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt [p. 55] metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit. [7] Prima e Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras eminens occurrit: quam ut conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa rostro icta est et illam invicem tenuit. [8] Iamque ea, quae non cohaerebat, libero impetu est vecta in aliud quinqueremis latus. Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi. [9] Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum . Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem, quae haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt. Confestim rex insecutus portum quidem intrare non potuit, cum procul e muris missilibus summoveretur, naves autem omnes fere aut demersit aut cepit. [10] Biduo deinde ad quietem dato militibus iussisque et classem et machinas pariter admovere, ut undique territis instaret, ipse in altissimam turrem ascendit ingenti animo, periculo maiore: quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus unus praecipue telis petebatur. [11] Et digna prorsus spectaculo edidit: multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitavit. Quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium propemodum cohaerebat. [12] Iamque crebris arietibus saxo- [p. 56] rum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant, cum Tyrii tot simul malis victi alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri, [13] magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet. [14] His per praecones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant, [15] parata saevientibus turba. Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memoresquippe utramque urbem Agenorem condidisse credebantmultos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis Sidona devecti sunt. [16] XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt. [17] Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis: II milia, [18] in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt. Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur. [19] Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita [p. 57] ab Agenore diu mаrе non vicinum modo, sed, quodcumque classes eius adierunt, dicionis suae fecit. Et, si famae libet credere, haec gens litteras prima aut docuit aut didicit. Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt: Carthago in Africa, in Boeotia Thebae, Gades ad Oceanum. [20] Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terraenam hoc quoque traditurcultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur. [21] Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: