Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et callidus (versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is igitur "Si aliquid est" inquit "quod homo efficere non possit, qui id efficit melior est homine; homo autem haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui potuit igitur is praestat homini; homini autem praestare quis possit nisi deus; est igitur deus". Haec omnia in eodem quo illa Zenonis errore versantur.