”
Tum Balbus: “Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum. itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.”