Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[162]
erit, inquit [M.]
Brutus1, aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam.
Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione†
defensione iuncta†2 non brevis ut laudatio, ut oratio autem
brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo
fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille
verborum, si sic περίοδον3 appellari placet, erat apud illum
contractus et brevis, et in membra quaedam, quae κῶλα
Graeci vocant, dispertiebat orationem4 libentius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.