Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[120]
quo
magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex
vetere Academia1] philosophorum sectam secutus es, quorum
in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur
cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione2 dicendi3
talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec
sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior
est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo
Platone?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.