Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[108]
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad
rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse
eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus
perbene1 Latine loqui putabatur litteratiusque2 quam ceteri;
P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius
nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi
volubilis, sed paulo fervidior oratio. Erat3 in aliquo numero
etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius,
[p. 1032]
mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi
litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans
ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.