Browsing named entities in The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer). You can also browse the collection for Canterbury (United Kingdom) or search for Canterbury (United Kingdom) in all documents.

Your search returned 2 results in 2 document sections:

The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., XXV. (search)
incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui. Uerum quia de longe huc peregrini uenistis, et, ut ego mihi uideor perspexisse, ea, quae uos uera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse uobis; quin potius benigno uos hospitio recipere, et, quae uictui sunt uestro necessaria, ministrare curamus; nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando Settlement in Canterbury. societis. Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem, quia adpropinquantes ciuitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a ciuitate ista, et de domo sancta tua,
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER SECUNDUS., VIII. (search)
VIII. Ut Bonifatius papa Iusto successori eius pallium et epistulam miserit. CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Justus succeeds to Canterbury, Romanus to Rochester. Hrofensis ecclesiae episcopus. Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma: Dilectissimo fratri Iusto Bonifatius. Letter of Boniface to Justus. Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit: Matth. xxviii. 20. Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aper