hide
Named Entity Searches
hide
Matching Documents
The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.
Document | Max. Freq | Min. Freq | ||
---|---|---|---|---|
View all matching documents... |
Your search returned 255 results in 222 document sections:
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO SERVIO S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam, quod meas commendationes tam diligenter observes (quod feci in aliis et faciam, ut video, saepius), sed tamen non parcam operae et, ut vos soletis in formulis, sic ego in epistulis 'DE EADEM RE ALIO MODO
C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine ; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO SERVIO S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
etsi libenter petere a te soleo, si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum fecisti
aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati. quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. sic enim est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum
esse omnia, multo vero plura et maiora fecisse. id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) velim existimes mihi te fecisse gratissimum.
quod quidem hoc vehementius
laetor, quod ex ipso Mescinio te video magnam capturum
voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum studia illa
nostra, quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus. quod reliquum est, velim augeas tua in eum beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo, quae te nominatim rogo, primum ut, si qu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO SERVIO S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum essent. itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem commendarem etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione
Lacedaemonios apud te non egere.
itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua ponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. qua re tantum a te peto ut, quom ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque
Neapoli ; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae nuper mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis ; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in
Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.
peto igitur abs te ut
eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) . .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus
honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit
gratum, ut gratius esse nihil possit.
sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex
C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur a. 708 (46) .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
in Halaesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam commendationes meas ; quamquam a te quidem
cumulate satis fit et mihi et meis omnibus.
sed velim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse coniunctos vetustate, officiis, benevolentia. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes. id si feceris, erit mihi vehementissime gratum.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, . Antigonus, Demostratus ; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. gratissimum mihi
feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. vale.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo ; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam
commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et
praeter hospitium valde etiam familiaris ; quem Caesar meo beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem
Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. quae ego omnia conlegi, ut intellegeres non
vulgarem esse commendationem hanc meam.
peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46) .
CICERO ACILIO PROCONSVLI $
(search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI $
Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. ei Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius vocatur ; cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina civitate donatorum
incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil esse quod de Mega vereretur ; beneficium
suum in eo manere.
hoc te scire volui, ut eum in civium
Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim.
gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.